Latin
5.11.27 to 5.11.29
Quintilian, Institutio Oratoria 5.11.27-29
Not analysed yet
itaque in hoc genere maxime quaeritur, an simile sit, quod infertur. etiam in illis interrogationibus Socratis, quarum paulo ante feci mentionem, cavendum, ne incaute respondeas; ut apud Aeschinen Socraticum male respondit Aspasiae Xenophontis uxor, quod Cicero his verbis transfert: Dic mihi, quaeso, Xenophontis uxor, si vicina tua melius habeat aurum, quam tu habes: utrumne illud an tuum malis? illud ,inquit. quid si uestem et ceterum ornatum muliebrem pretii maioris habeat, quam tu, tuumne an illius malis? respondit ,Illius vero. age sis, inquit, si virum illa meliorem habeat, quam tu> habes, utrumne tuum virium malis an illius? hic mulier erubuit, merito; male enim responderat se malle alienum aurum quam suum; nam est hoc improbum. at ,si respondisset malle se aurum suum tale esse, quale illud esset, potuisset pudice respondere malle se virum suum talem esse, qualis melior esset.