Latin
Book 5, Chapter 13
Quintilian, Institutio Oratoria 5.13.29
Not analysed yet
communia bene apprehenduntur non tantum, quia utriusque sunt partis, sed quia plus prosunt respondenti. neque enim pigebit, quod saepe monui, referre; commune qui prior dicit, contrarium facit. est enim contrarium, quo adversarius bene uti potest: