Latin
Book 5, Chapter 13
Quintilian, Institutio Oratoria 5.13.30
Not analysed yet
at enim non verisimile est, tantum scelus M. Cottam esse commentum. quid ? hoc verisimile est, tantum scelus Oppium esse conatum? artificis autem est invenire in actione adversarii quae contra semet ipsa pugnent aut pugnare videantur, quae aliquando ex rebus ipsis manifesta sunt, ut in causa Caeliana Clodia aurum se Caelio commodasse dicit, quod signum magnae familiaritatis est; venenum sibi paratum, quod summi odii argumentum est.