Latin
5.13.37 to 5.13.41
Quintilian, Institutio Oratoria 5.13.37-41
Not analysed yet
alii diligentia lapsi verbis etiam uel sententiolis omnibus respondendum putant, quod est et infinitum et supervacuum; non enim causa reprehenditur sed actor; quem ego semper videri malim disertum, ut, si dixerit quod rei prosit, ingenii credatur laus esse non causae; si forte laedat, causae non ingenii culpa. itaque illae reprehensiones aut obscuritatis, qualis in Rullum est, aut infantiae in dicendo, qualis in Pisonem, aut inscitiae rerum verborumque et insulsitatis etiam, qualis in Antonium est, animo dantur et iustis odiis, suntque utiles ad conciliandum iis, quos invisos facere volueris, odium. alia respondendi patronis ratio; et aliquando tamen eorum non oratio modo, sed vita etiam, vultus denique, incessus, habitus recte incusari solet; ut adversus Quintium Cicero non haec solum, sed ipsam etiam praetextam demissam ad talos insectatus est. presserat enim turbulentis contionibus Cluentium Quintius. nonnunquam elevandae invidiae gratia, quae asperius dicta sunt, eluduntur, ut a Cicerone Triarius. nam cum Scauri columnas per urbem plaustris vectas esse dixit, ego porro, inquit, qui Albanas habeo columnas, clitellis eas apportavi. et magis hoc in accusatores concessum est, quibus conviciari aliquando patrocinii fides cogit. illa vero adversus omnes et recepta et non inhumana conquestio, si callide quid tacuisse, breviasse, obscurasse distulisse dicuntur.