Latin
Book 5, Chapter 13
Quintilian, Institutio Oratoria 5.13.42
Not analysed yet
defensionis quoque permutatio reprehenditur saepe, ut Attius adversus Cluentium, Aeschines adversus Ctesiphontem facit, cum ille Ciceronem lege usurum modo, hic minime de lege dicturum Demosthenen queritur. declamatores vero inprimis sunt admonendi, ne contradictiones eas ponant, quibus facillime responderi possit, neu sibi stultum adversarium fingant. facimus autem (quod maxime uberes loci popularesque sententiae nascuntur materiam dicendi nobis, quod volumus, ducentibus) ut non sit ille inutilis versus: non male respondit, male enim prior ille rogarat. Fallet haec nos in foro consuetudo, ubi adversario,