Latin
Book 5, Chapter 13
Quintilian, Institutio Oratoria 5.13.48
Not analysed yet
at quidam contradictione non contenti totos etiam locos explicant: scire se hoc dicturos adversarios et ita persecuturos. quod factum venuste nostris temporibus elusit Vibius Crispus, vir ingenii iucundi et elegantis: ego vero, inquit, ista non dico; quid enim attinet illa bis dici?