Latin
Book 5, Chapter 13
Quintilian, Institutio Oratoria 5.13.49
Not analysed yet
nonnunquam tamen aliquid simile contradictioni poni potest, si quid ab adversario testationibus comprehensum in advocationibus iactatum sit; respondebimus enim rei ab illis dictae, non a nobis excogitatae; aut, si id genus erit causae, ut proponere possimus certa, extra quae dici nihil possit: ut, cum res furtiva in domo deprehensa sit, dicat necesse est reus aut se ignorante illatam aut depositam apud se aut donatam sibi; quibus omnibus, etiamsi proposita non sunt, responderi potest.