Latin
Book 5, Chapter 14
Quintilian, Institutio Oratoria 5.14.12
Not analysed yet
altera est complexio non par intentioni sed vim habens parem: mors nihil ad nos, nam quod est dissolutum, sensu caret; quod autem sensu caret, nihil ad nos. in alio genere non eadem propositio est quae connexio: omnia animalia meliora sunt quam inanima, nihil autent melius est mundo, mundus igitur animal. hic potest videri deesse intentio. Potuit enim sic constitui ratiocinatio: animal est mundus, omnia enim animalia meliora sunt quam inanima et cetera.