Latin
Book 5, Chapter 14
Quintilian, Institutio Oratoria 5.14.13
Not analysed yet
haec propositio aut confessa est ut proxima, aut probanda ut, qui beatam vitam vivere volet, philosophetur oportet, non enim conceditur; cetera sequi nisi confirmata prima parte non possunt. item adsumptio interim confessa est ut, omnes autem volunt beatam vitam vivere; interim probanda ut illa, quod est dissolutum, sensu caret; cum, soluta corpore anima an sit immortalis vel ad tempus certe maneat, sit in dubio. quam adsumptionem alii, rationem alii vocant.