Latin
6.1.32 to 6.1.38
Quintilian, Institutio Oratoria 6.1.32-38
Not analysed yet
sed non ideo probaverim, quod factum et lego et ipse aliquando vidi, depictam ira tabula sipariove imaginem rei, cuius atrocitate iudex erat commovendus. quae enim est actoris infantia, qui mutam illam effigiem magis quam orationem pro se putet locuturam? at sordes et squalorem et propinquorum quoque similem habitum scio profuisse, et magnum ad salutem momentum preces attulisse. quare et obsecratio illa iudicum per carissima pignora, utique si et reo sint liberi, coniux, parentes, utilis erit; et deorum etiam invocatio velut ex bona conscientia profecta videri solet; stratum denique iacere et genua complecti, nisi si tamen persona nos et anteacta vita et rei condicio prohibebit; quaedam enim tam fortiter tuenda quam facta sunt. verum sic habenda est auctoritatis ratio, ne sit invisa securitas. fuit quondam inter haec omnia potentissimum, quo L. Murenam Cicero accusantibus clarissimis viris eripuisse praecipue videtur, persuasitque nihil esse ad praesentem rerum statum utilius quam pridie Kalendas Ianuarias ingredi consulatum. quod genus nostris temporibus totum paene sublatum est, cum omnia curae tutelaeque unius innixa periclitari nullo iudicii exitu possint. de accusatoribus et reis sum locutus, quia ira periculis maxime versatur adfectus. sed privatae quoque causae utrumque habent perorationis genus, et illud quod est ex enumeratione probationum, et hoc quod ex lacrimis, si aut statu periclitari aut opinione litigator videtur. nam ira parvis quidem litibus has tragoedias movere tale est, quasi si personam Herculis et coturnos aptare infantibus velis. ne illud quidem indignum est admonitione, ingens ira epilogis meo iudicio verti discrimen, quomodo se dicenti, qui excitatur, accommodet. nam et imperitia et rusticitas et rigor et deformitas adferunt interim frigus, diligenterque sunt haec actori providenda. equidem repugnantes eos patrono et nihil vultu commotos et intempestive renidentes et facto aliquo vel ipso vultu risum etiam moventes saepe vidi; praecipue vero cum aliqua velut scenice fiunt, alio cadunt.