Latin
6.1.39 to 6.1.44
Quintilian, Institutio Oratoria 6.1.39-44
Not analysed yet
transtulit aliquando patronus puellam, quae soror esse adversarii dicebatur (nam de hoc lis erat), ira adversa subsellia, tanquam ira gremio fratris relicturus, at is a nobis praemonitus discesserat. tum ille, alioqui vir facundus, inopinatae rei casu obmutuit et infantem suam frigidissime reportavit. alius imaginem mariti pro rea proferre magni putavit, et ea saepius risum fecit. nam et ii, quorum officium erat ut traderent eam, ignari, qui esset epilogus, quotiens respexisset patronus, offerebant palam, et prolata novissime deformitate ipsa (nam senis cadaveri cera erat infusa) praeteritam quoque orationis gratiam perdidit. nec ignotum, quid Glyconi, cui Spiridion fuit cognomen, accident. huic puer, quem is productum quid fleret interrogabat, a paedagogo se vellicari respondit. sed nihil illa circa Caepasios Ciceronis fabula efficacius ad pericula epilogorum. omnia tamen haec tolerabilia iis, quibus actionem mutare facile est; at, qui a stilo non recedunt, aut conticescunt ad hos casus aut frequentissime falsa dicunt. inde est enim, tendit ad genua vestra supplices manus, et haeret ira complexu liberorum miser, et revocat ecce me, etiamsi nihil horum is, de quo dicitur, faciat. ex scholis haec vitia, ira quibus omnia libere fingimus et impune, quia pro facto est quidquid voluimus; non admittit hoc idem veritas, egregieque Cassius dicenti adolescentulo: quid me torvo vultu intueris, Severe? non mehercule, inquit, faciebam, sed si sic scripsisti, ecce! et quam potuit truculentissime eum aspexit. illud praecipue monendum, ne quis nisi summis ingenii viribus ad movendas lacrimas aggredi audeat; nam ut est longe vehementissimus hic, cum invaluit, adfectus, ita, si nihil efficit, tepet;