Latin
6.2.34 to 6.2.35
Quintilian, Institutio Oratoria 6.2.34-35
Not analysed yet
et dulces moriens reminiscitur Argos? ubi vero miseratione opus erit, nobis ea, de quibus queremur, accidisse credamus atque id animo nostro persuadeamus. nos illi simus, quos gravia, indigna, tristia passos queremur, nec agamus rem quasi alienam, sed adsumamus parumper illum dolorem. ita dicemus, quae in nostro simili casu dicturi fuissemus. vidi ego saepe histriones atque comoedos, cum ex aliquo graviore actu personam deposuissent, flentes adhuc egredi. quodsi in alienis scriptis sola pronuntiatio ita falsis accendit adfectibus, quid nos faciemus, qui ilia cogitare debemus ut moveri periclitantium vice possimus?