Latin
Book 6, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 6.2.36
Not analysed yet
sed in schola quoque rebus ipsis adfici convenit easque veras sibi fingere, hoc magis quod illic ut litigatores loquimur frequentius quam ut advocati. orbum agimus et naufragum et periclitantem, quorum induere personas quid attinet, nisi adfectus adsumimus? haec dissimulanda mihi non fuerunt, quibus ipse, quantuscunque sum aut fui, pervenisse me ad aliquod nomen ingenii credo; frequenter motus sum, ut me non lacrimae solum deprehenderent, sed pallor et veri similis dolor.