Latin
6.3.82 to 6.3.83
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.82-83
Not analysed yet
in se dicere non fere est nisi scurrarum et in oratore utique minime probabile, quod fieri totidem modis quot in alios potest. ideoque hoc, quamvis frequens sit, transeo. illud vero, etiamsi ridiculum est, indignum tamen est homine liberali, quod aut turpiter aut potenter dicitur; quod fecisse quendam scio, qui humiliori libere adversus se loquenti, colaphum ,inquit, tibi ducam et formulam scribam, quod caput durum habeas. hic enim dubium est, utrum ridere audientes an indignari debuerint.