Latin
Book 6, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.84
Not analysed yet
superest genus decipiendi opinionem aut dicta aliter intellegendi, quae sunt in omni hac materia vel venustissima. inopinatum et a lacessente poni solet, quale est, quod refert Cicero, quid huic abest nisi res et virus? aut illud Afri, homo in agendis causis optime vestitus; et in occurrendo, ut Cicero, audita falsa Vatinii morte, cum obvium libertum eius interrogasset, rectene omnia? dicenti, recte ,mortuus est?