Latin
6.3.85 to 6.3.89
Quintilian, Institutio Oratoria 6.3.85-89
Not analysed yet
inquit. plurimus autem circa simulationem et dissimulationem risus est, quae sunt vicina et prope eadem; sed simulatio est certam opinionem animi sui imitantis, dissimulatio aliena se parum intelligere fingentis. simulavit Afer, cum in causa subinde dicentibus Celsinam de re cognovisse, quae erat potens femina: quis est, inquit, iste? Celsinam enim videri sibi virum finxit. dissimulavit Cicero, cum Sex. Annalis testis reum laesisset, et instaret identidem accusator ei, dic ,M. Tulli, numquid potes de Sex. Annali ? versus enim dicere coepit de libro Ennii annali sexto: quis potis ingentis causas evolvere belli? cui sine dubio frequentissimam dat occasionem ambiguitas: ut Cascellio, qui consultatori dicenti, navem lividere volo, perdes ,inquit. sed averti intellectus et aliter solet, cum ab asperioribus ad leniora deflectitur: ut qui interrogatus, quid sentiret de eo, qui in adulterio deprehensus esset, tardum fuisse respondit. ei confine est, quod dicitur per suspicionem: quale illud apud Ciceronem querenti, quod uxor sua ex fico sese suspendisset, rogo ,des mihi surculum ex illa arbore, ut inseram; intelligitur enim quod non dicitur. et hercule omnis salse dicendi ratio in eo est, ut aliter quam est rectum verumque dicatur: quod fit totum fingendis aut nostris aut alienis persuasionibus aut dicendo quod fieri non potest.