Latin
7.1.19 to 7.1.20
Quintilian, Institutio Oratoria 7.1.19-20
Not analysed yet
non ut damnasse eas videamur, sed omisisse, quia possimus etiam sine eis vincere. procurator alicuius pecuniam petit ex fenore hereditario: potest incidere quaestio, an huic esse procuratori liceat. finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci: quaeretur, an ei, cuius nomine litigatur, procuratorem habendi sit ius. discedamus hinc quoque: recipit materia quaestionem, an ille, cuius nomine agitur, heres sit feneratoris an ex asse heres. haec quoque concessa sint: