Latin
Book 7, Chapter 1
Quintilian, Institutio Oratoria 7.1.21
Not analysed yet
quaeretur an debeatur. contra nemo tam demens fuerit, ut cum id quod firmissimum duxerit se habere protulerit, remittat illud et ad leviora transcendat. huic ex schola simile est: non abdicabis adoptatum; ut hunc quoque, non virum. fortem; ut et fortem, non qui cuicunque voluntati tuae non paruerit; ut ex alia omnia subiectus sit, non propter optionem; ut propter optionem, non propter talem optionem. Haec iuris quaestionum differentia est.