Latin
Book 7, Chapter 10
Quintilian, Institutio Oratoria 7.10.5
Not analysed yet
sunt alia quae, nisi proposita de qua dicendum est materia, viam docendi non praebeant. non enim causa tantum universa in quaestiones ac locos diducenda est, sed hae ipsae partes habent rursus ordinem suum. nam et in prooemio primum est aliquid et secundum ac deinceps, et quaestio omnis ac locus habet suam dispositionem ut theses etiam simplices. nisi forte satis erit dividendi peritus,