Latin
7.10.6 to 7.10.11
Quintilian, Institutio Oratoria 7.10.6-11
Not analysed yet
qui controversiam in haec diduxerit, an omne praemium viro forti dandum sit, an ex privato, an nuptiae, an eius quae nupta sit, an hae; deinde, cum fuerit de prima quaestione dicendum, passim et ut quidque in mentem veniet miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum, verbis legis standum sit an voluntate, huius ipsius particulae aliquod initium fecerit, deinde proxima subnectens struxerit orationem, ut pars hominis est manus, eius digiti, illorum quoque articuli. hoc est quod scriptor demonstrare non possit, nisi certa definitaque materia. sed quid una faciet aut altera, quin immo centum ac mille in re infinita ? Praeceptoris est, in alio atque alio genere cotidie ostendere, quis ordo sit rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus. tradi enim omnia, quae ars efficit, non possunt. nam quis pictor omnia, quae in rerum natura sunt, adumbrare didicit? sed percepta semel imitandi ratione adsimulabit quidquid acceperit. quis non faber vasculum aliquod, quale nunquam viderat, fecit? quaedam vero non docentium sunt, sed discentium. nam medicus, quid in quoque valetudinis genere faciendum sit, quid quibusque signis providendum, docebit; vim sentiendi pulsus venarum, coloris modos, spiritus meatum, caloris distantiam, quae sui cuiusque sunt ingenii, non dabit. quare plurima petamus a nobis et cum causis deliberemus cogite musque homines ante invenisse artem quam docuisse. illa enim potentissima est, quaeque vere dicitur oeconomica totius causae dispositio, quae nullo modo constitui nisi velut in re praesente potest: ubi adsumendum prooemium, ubi omittendum, ubi utendum expositione continua, ubi partita, ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico e mediis vel ultimis, ubi omnino non exponendum,