Latin
Book 7, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.31
Not analysed yet
alii a propositione accusatoris contraque eam loci oriuntur. saepe a persona prior ducit argumenta defensor et interim generaliter, incredibile esse a filio patrem occisum, ab imperatore proditam hostibus patriam. facile respondetur vel quod omnia scelera in malos cadant ideoque saepe deprehensa sint, vel quod indignum sit crimina ipsa atrocitate defendi. interim proprie, quod est varium. nam dignitas et tuetur reum et nonnunquam ipsa in argumentum facti convertitur, tanquam inde fuerit spes inpunitatis; proinde paupertas, humilitas, opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum trahuntur.