Latin
Book 7, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 7.2.33
Not analysed yet
probi vero mores et anteactae vitae integritas nunquam non plurimum profuerint. si nihil obiicietur, patronus quidem in hoc vehementer incumbet, accusator autem ad praesentem quaestionem, de qua sola iudicium sit, cognitionem adligabit dicens neminem non aliquando coepisse peccare, nec per encaenia ducendum scelus primum.