Latin
Book 7, Chapter 4
Quintilian, Institutio Oratoria 7.4.3
Not analysed yet
item demonstratiuae partis omnia sunt in hoc statu: factum esse constat, quale sit factum quaeritur. lis est omnis aut de praemio aut de poena aut de quantitate. igitur genus causae aut simplex aut comparativum. illic ,quid aequum, hic, quid aequius aut quid aequissimum sit, excutitur. cum de poena iudicium est, a parte eius, qui causam dicit, aut defensio est criminis aut imminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio.