Latin
7.4.4 to 7.4.5
Quintilian, Institutio Oratoria 7.4.4-5
Not analysed yet
defensio longe potentissima est, qua ipsum factum, quod obiicitur, dicimus honestum esse. abdicatur aliquis, quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur, quod fecimus. hanc partem vocant Hermagorei κατ᾽ ἀντίλημψιν, ad intellectum id nomen referentes. Latine ad verbum translatam non invenio; absoluta appellatur. sed enim de re sola quaestio, iusta sit ea necne. iustum omne continetur natura vel constitutione; natura, quod fit secundum cuiusque rei dignitatem.