Latin
Book 7, Chapter 5
Quintilian, Institutio Oratoria 7.5.3
Not analysed yet
cum ex praescriptione lis pendet, de ipsa re quaeri non est necesse. ignominioso filius praescribit: de eo solo iudicatio est, an liceat. quotiens tamen poterimus, efficiendum est, ut de re quoque iudex bene sentiat; sic enim iuri nostro libentius indulgebit, ut in sponsionibus, quae ex interdictis fiunt, etiam si non proprietatis est quaestio sed tantum possessionis, tamen non solum possedisse nos, sed etiam nostrum possedisse docere oportebit. sed frequentius etiam quaeritur de intentione.