Latin
7.5.4 to 7.5.6
Quintilian, Institutio Oratoria 7.5.4-6
Not analysed yet
vir fortis optet, quod volet. nego illi dandum, quidquid optaverit: non habeo praescriptionem, sed tamen voluntate contra verba praescriptionis nodo utor. in utroque autem genere status iidem sunt. porro lex omnis aut tribuit aut adimit aut punit aut iubet aut vetat aut permittit. litem habet aut propter se ipsam aut propter alteram, quaestionem aut in scripto aut in voluntate. scriptum aut apertum est aut obscurum aut ambiguum. quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis, pactis, stipulationibus, omni denique scripto, idem de voce. et quoniam quattuor eius generis quaestiones vel status facimus, singulos percurram.