Latin
8.19 to 8.25
Quintilian, Institutio Oratoria 8.19-25
Not analysed yet
corpora sana et integri sanguinis et exercitatione firmata ex iisdem his speciem accipiunt ex quibus vires, namque et colorata et adstricta et lacertis expressa sunt; at eadem si quis volsa atque fucata muliebriter comat, foedissima sint ipso formae labore. et cultus concessus atque magnificus addit hominibus, ut Graeco versu testatum est, auctoritatem; at muliebris et luxuriosus non corpus exornat, sed detegit mentem. similiter illa translucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat, quae illo verborum habitu vestiantur. curam ergo verborum, rerum volo esse sollicitudinem. nam plerumque optima rebus cohaerent et cernuntur suo lumine; at nos quaerimus illa, tanquam lateant semper seque subducant. ita nunquam putamus circa id esse de quo dicendum est, sed ex aliis locis petimus et inventis vim adferimus. maiore animo aggredienda eloquentia est, quae si toto corpore valet, ungues polire et capillum reponere non existimabit ad curam suam pertinere. sed evenit plerumque ut in hac diligentia deterior etiam fiat oratio, primum, quia sunt optima minime arcessita et simplicibus atque ab ipsa veritate profectis similia. nam illa, quae curam fatentur et ficta atque composita videri etiam volunt, nec gratiam consequuntur et fidem amittunt propter id quod sensus obumbrantur et velut laeto gramine sata strangulantur. nam et quod recte dici potest circumimus amore verborum et quod satis dictum est repetimus et quod uno verbo patet pluribus oneramus et pleraque significare melius putamus quam dicere. quid quod nihil iam proprium placet, dum parum creditur disertum quod et alius dixisset? A corruptissimo quoque poetarum figuras seu translationes mutuamur, tum demum ingeniosi scilicet, si ad intelligendos nos opus sit ingenio. atqui satis aperte Cicero praeceperat, in dicendo vitium vel maximum esse a vulgari genere orationis atque a consuetudine communis sensus abhorrere.