Latin
8.13 to 8.18
Quintilian, Institutio Oratoria 8.13-18
Not analysed yet
plus exigunt laboris et curae quae sequuntur. hinc enim iam elocutionis rationem tractabimus, partem operis, ut inter omnes oratores convenit, difficillimam. nam et M. Antonius, cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse multos ait, eloquentem neminem: diserto satis putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere proprium esse eloquentissimi. quae virtus si usque ad eum in nullo reperta est, ac ne in ipso quidem aut L. Crasso, certum est et in his et in prioribus eam desideratam, quia difficillima fuit. et Marcus Tullius inventionem quidem ac dispositionem prudentis hominis putat, eloquentiam oratoris, ideoque praecipue circa praecepta partis huius laboravit. quod eum merito fecisse etiam ipso rei, de qua loquimur, nomine palam declaratur. eloqui enim est omnia, quae mente conceperis, promere atque ad audientes perferre; sine quo supervacua sunt priora et similia gladio condito atque intra vaginam suam haerenti. hoc itaque maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi potest, hic studium plurimum adhibendum, hoc exercitatio petit, hoc imitatio, hic omnis aetas consumitur, hoc maxime orator oratore praestantior, hoc genera ipsa dicendi alia alia potiora. neque enim Asiani aut quocunque alio genere corrupti res non viderunt aut eas non collocaverunt neque, quos aridos vocamus, stulti aut in causis caeci fuerunt; sed his iudicium in eloquendo ac modus, illis vires defuerunt, ut appareat in hoc et vitium et virtutem esse dicendi. non ideo tamen sola est agenda cura verborum. occurram enim necesse est et, velut in vestibulo protinus apprehensuris hanc confessionem meam, resistam iis qui, omissa rerum (qui nervi sunt in causis) diligentia, quodam inani circa voces studio senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem opinione pulcherrimus, sed cum sequitur non cum adfectatur.