Latin
8.2.21 to 8.2.22
Quintilian, Institutio Oratoria 8.2.21-22
Not analysed yet
ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervasitque iam multos ista persuasio, ut id iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod interpretandum sit. sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae cum intellexerunt acumine suo delectantur et gaudent, non quasi audierint sed quasi invenerint. nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat: ita sermo et doctis probabilis et planus imperitis erit. haec eloquendi observatio. nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit, diximus in praeceptis narrationis.