Latin
Book 8, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 8.2.23
Not analysed yet
similis autem ratio est in omnibus. nam si neque pauciora quam oportet neque plura neque inordinata aut indistincta dixerimus, erunt dilucida et negligenter quoque audientibus aperta; quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat.