Latin
Book 8, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 8.3.16
Not analysed yet
sed cum idem frequentissime plura significent (quod συνωνυμία vocatur), iam sunt aliis alia honestiora, sublimiora, nitidiora, iucundiora, vocaliora. nam ut syllabae e litteris melius sonantibus clariores sunt, ita verba e syllabis magis vocalia et, quo plus quodque spiritus habet, auditu pulchrius. Et quod facit syllabarum, idem verborum quoque inter se copulatio, ut aliud alii iunctum melius sonet. diversus tamen usus.