Latin
8.3.17 to 8.3.23
Quintilian, Institutio Oratoria 8.3.17-23
Not analysed yet
nam rebus atrocibus verba etiam ipso auditu aspera magis convenient. at universum quidem optima simplicium creduntur, quae aut maxime exclamant aut sono sunt iucundissima. et honesta quidem turpibus potiora semper nec sordidis unquam in oratione erudita locus. clara illa atque sublimia plerumque materiae modo discernenda sunt. quod alibi magnificum, tumidum alibi, et quae humilia circa res magnas, apta circa minores videntur. ut autem in oratione nitida notabile humilius verbum et velut macula, ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum, quia in plano tumet. quaedam non tam ratione quam sensu iudicantur, ut illud, caesa iungebant foedera porca, fecit elegans fictio nominis, quod si fuisset porco, vile erat. at quibusdam ratio manifesta est. risimus ,et merito nuper poetam, qui dixerat praetextam in cista mures rosere camilli. At Vergilii miramur illud, saepe exiguus mus. Nam epitheton proprium effecit, ne plus exspectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam. imitatus est itaque utrumque Horatius, nascetur ridiculus mus. nec augenda semper oratio sed summittenda nonnunquam est. vim rebus aliquando verborum ipsa humilitas adfert. an ,cum dicet in Pisonem Cicero, cum tibi tota cognatio serraco advehatur, incidisse videtur in sordidum nomen, non eo contemptum hominis, quem destructum volebat, auxisse? et alibi, caput opponis, cum eo coruscans. unde interim gratus fit iocis decor, qualis est ille apud M. Tullium pusio ,qui cum maiore sorore cubitabat, et, Flavius ,qui cornicum oculos confixit, et pro Milone illud Heus tu Rufio, et Erucius Antoniaster. id tamen in declamatoribus est notabilius laudarique me puero solebat, da patri panem; et in eodem, etiam canem pascis. res quidem praecipue in scholis anceps et frequenter causa risus, nunc utique, cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.