Latin
Book 8, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 8.3.27
Not analysed yet
quaedam tamen adhuc vetera vetustate ipsa gratius nitent, quaedam et necessario interim sumuntur, ut nuncupare et fari; multa alia etiam audentius inseri possunt sed ita demum, si non appareat adfectatio, in quam mirifice Vergilius: Corinthiorum amator iste verborum, Thucydides Britannus, Atticae febris, tau Gallicum, al, min, et sil ut male elisit; ita omnia ista verba miscuit fratri. Cimber hic fuit,