Latin
Book 8, Chapter 3, lines 8.3.29-8.3.33
Quintilian, Institutio Oratoria 8.3.29-33
Not analysed yet
a quo fratrem necatum hoc Ciceronis dicto notatum est, germanum Cimber occidit. nec minus noto Sallustius epigrammate incessitur: et verba antiqui multum furate Catonis Crispe, Iugurthinae conditor historiae.
odiosa cura; nam et cuilibet facilis et hoc pessima, quod eius studiosus non verba rebus aptabit, sed res extrinsecus arcesset, quibus haec verba conveniant. fingere ,ut primo libro dixi, Graecis magis concessum est, qui sonis etiam quibusdam et adfectibus non dubitaverunt nomina aptare, non alia libertate quam qua illi primi homines rebus appellationes dederunt.
nostri autem in iungendo aut in derivando paulum aliquid ausi vix in hoc satis recipiuntur. nam memini iuvenis admodum inter Pomponium ac Senecam etiam praefationibus esse tractatum, an gradus eliminat in tragoedia dici oportuisset. at veteres ne expectorat quidem timuerunt; et sane eiusdem notae est exanimat.
at tractu et declinatione talia sunt, qualia apud Ciceronem beatitas et beatitudo; quae dura quidem sentit esse, verumtamen usu putat posse molliri. nec a verbis modo, sed a nominibus quoque derivata sunt quaedam, ut a Cicerone sullaturit ab Asinio fimbriatum et figulatum .
multa ex Graeco format nova ac plurima a Verginio Flavo, quorum dura quaedam admodum videntur, ut queens et essentia; quae cur tantopere aspernemur nihil video, nisi quod iniqui iudices adversus nos sumus ideoque paupertate sermonis laboramus. quaedam tamen perdurant.