Latin
8.3.35 to 8.3.36
Quintilian, Institutio Oratoria 8.3.35-36
Not analysed yet
et ad Appium Pulchrum, te ,hominem non solum sapientem verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum. idem putat a Terentio primum dictum esse obsequium, Caecilius a Sisenna albente caelo. cervicem videtur Hortensius primus dixisse, nam veteres pluraliter appellabant. audendum itaque; neque enim accedo Celso, qui ab oratore verba fingi vetat. nam ,cum sint eorum alia (ut dicit Cicero) nativa, id est, quae significata sunt primo sensu, alia reperta, quae ex his facta sunt, ut iam nobis ponere alia, quam quae illi rudes homines primique fecerunt, fas non sit, at derivare, flectere, coniungere, quod natis postea concessum est,