Latin
Book 8, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 8.3.34
Not analysed yet
nam et quae vetera nunc sunt, fuerunt olim nova, et quaedam sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus reatum, munerarium Augustus primus dixerunt. piraticam quoque ut musicam et fabricam dici adhuc vetabant mei praeceptores. favorem et urbanum Cicero nova credit. nam et in epistola ad Brutum eum ,inquit, amorem et eum, ut hoc verbo utar, fauorem in consilium advocabo.