Latin
8.6.13 to 8.6.19
Quintilian, Institutio Oratoria 8.6.13-19
Not analysed yet
ut a rationali ad rationale et item de irrationalibus, et haec invicem, quibus similis ratio est, et a toto et a partibus. sed iam non pueris praecipimus, ut accepto genere species intelligere non possint. ut modicus autem atque opportunus eius usus illustrat orationem, ita frequens et obscurat et taedio complet, continuus vero id allegorias et aenigmata exit. sunt etiam quaedam et humiles translationes, ut id de quo modo dixi, saxea est verruca, et sordidae. non enim, si Cicero recte sentinam rei publicae dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque veteris oratoris, persecuisti rei publicae vomicas. optimeque Cicero demonstrat cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est—nam ipsis eius utar exemplis— castratam morte Africani rem publicam, et stercus curiae Glauciam )ne nimio maior aut, quod saepius accidit, minor, ne dissimilis. quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse. sed copia quoque modum egressa vitiosa est, praecipue id eadem specie. sunt et durae, id est a longinqua similitudine ductae, ut capitis nives et Iuppiter hibernas cana nive conspuit Alpes. in illo vero plurimum erroris, quod ea, quae poetis, qui et omnia ad voluptatem referunt et plurima vertere etiam ipsa metri necessitate coguntur, permissa sunt, convenire quidam etiam prosae putant. at ego id agendo nec pastorem populi auctore Homero dixerim, nec volucres per aera nare, licet hoc Vergilius id apibus ac Daedalo speciosissime sit usus. metaphora enim aut vacantem occupare locum debet aut, si id alienum venit, plus valere eo quod expellet. quod aliquanto etiam magis de synecdoche dicam. nam translatio permovendis animis plerumque et signandis rebus ac sub oculos subiiciendis reperta est. haec variare sermonem potest, ut ex uno plures intelligamus, parte totum, specie genus, praecedentibus sequentia, vel omnia haec contra; liberior poetis quam oratoribus.