Latin
Book 8, Chapter 6, lines 8.6.29-8.6.35
Quintilian, Institutio Oratoria 8.6.29-35
Not analysed yet
quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo, cui apponitur, valet pro nomine, Tydides, Pelides: et ex his, quae id quoque sunt praecipua, divum pater atque hominum rex; et ex factis, quibus persona signatur, thalamo quae fixa reliquit impius . Oratoribus etiamsi rarus eius rei,
nonnullus tamen usus est. nam ut Tydiden et Peliden non dixerint, ita dixerint impios et parricidas; eversorem quoque Carthaginis et Numantiae pro Scipione et Romanae eloquentiae principem pro Cicerone posuisse non dubitem. ipse certe usus est hac libertate: non multa peccas, inquit ille fortissimo viro senior magister; neutrum enim nomen est positum et utrumque intelligitur. onomatopoeia quidem,
id est fictio nominis, Graecis inter maximas habita virtutes, nobis vix permittitur. et sunt plurima ita posita ab iis, qui sermonem primi fecerunt aptantes adfectibus vocem. nam mugitus et sibilus et murmur inde venerunt.
deinde ,tanquam consummata sint omnia, nihil generare audemus ipsi, cum multa cotidie ab antiquis ficta moriantur. vix illa, quae πεποιημένα vocant, quae ex vocibus id usum receptis quocunque modo declinantur, nobis permittimus, qualia sunt sullaturit et proscripturit; atque laureati postes pro illo lauru coronati, ex eadem fictione sunt.
sed hoc feliciter evaluit* adoinoia et uio eo ferimus id Graecis ocoeludituinobono eo dure etiam iungere, arquitenentem et videre septentriones videmur ….
eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod id proximo est: sic equum divina Palladis arte aedificant ,et apud Tragicos Aegialeo parentat pater.
similia sunt haec: acetabula quidquid habent, et pyxides cuiuscunque materiae sunt, et parricida matris quoque aut fratris interfector. discernendumque est hoc totum a translatione genus, quod abusio est, ubi nomen defuit, translatio, ubi aliud fuit. nam poetae solent abusive etiam id his rebus, quibus nomina sua sunt, vicinis potius uti; quod rarum id prosa est.