Latin
Book 8, Chapter 6
Quintilian, Institutio Oratoria 8.6.28
Not analysed yet
est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia. nam ,cum dico vultus hominis pro vultu, dico pluraliter quod singulare est; sed non id ago, ut unum ex multis intelligatur (nam id est manifestum), sed nomen immuto ; et cum aurata tecta aurea, pusillum a vero discedo, quia non est nisi pars auratura. quae singula persequi minutioris est curae etiam non oratorem instruentibus. antonomasia ,