Latin
8.7 to 8.12
Quintilian, Institutio Oratoria 8.7-12
Not analysed yet
movendi, delectandi partibus contineri, ex quibus ad docendum expositio et argumentatio, ad movendum adfectus pertinerent, quos per omnem quidem causam sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari. nam delectationem, quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in elocutione partes habere. quaestiones alias infinitas, alias finitas quae personis, temporibus, locis continerentur. in omni porro materia tria esse quaerenda, an sit, quid sit, quale sit. his adiiciebamus demonstrativam laude ac vituperatione constare. in ea quae ab ipso de quo diceremus, quae post eum acta essent, intuendum. hoc opus tractatu honestorum utiliumque constare. suasoriis accedere tertiam partem ex coniectura, possetne fieri et an esset futurum de quo deliberaretur. hic praecipue diximus spectandum, quis, apud quem, quid diceret. iudicialium causarum alias in singulis, alias in pluribus controversiis consistere, et in quibusdam intentionem modo stature facere, modo depulsionem; depulsionem porro omnem infitiatione duplici, factumne et an hoc factum esset, praeterea defensione ac translatione constare. quaestionem aut ex scripto esse aut ex facto; facto, de rerum fide, proprietate, qualitate; scripto, de verborum vi aut voluntate, in quibus vis tum causarum tum actionum inspici soleat, quae aut scripti et voluntatis aut ratiocinativa aut ambiguitatis aut legum contrariarum specie continentur. in omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri. his argumentandi et adficiendi locos et quibus generibus concitari, placari, resolvi iudices oporteret, adiecimus. accessit ratio divisionis. credere modo qui discet velit materiam quandam variam esse, et in qua multa etiam sine doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut haec de quibus dixi non tam inventa a praeceptoribus quam cum fierent observata esse videantur.