Latin
9.1.1 to 9.1.2
Quintilian, Institutio Oratoria 9.1.1-2
Not analysed yet
cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras, quae σχήματα Graece vocantur, locus ipsa rei natura coniunctus superiori. nam plerique has tropos esse existimauerunt, quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris, usus quoque est idem: nam et vim rebus adiiciunt et gratiam praestant. nec desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus.