Latin
Book 9, Chapter 1
Quintilian, Institutio Oratoria 9.1.3
Not analysed yet
quin adeo similitudo manifesta est, ut ea discernere non sit in promptu. nam quo modo quaedam in his species plane distant, manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res de recta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur, ita quaedam perquam tenui limite dividuntur, ut cum ironia tam inter figuras sententiae quam inter tropos reperiatur, περίφρασιν autem et ὑπέρβατον et ὀνοματοποιίαν clari quoque auctores figuras verborum potius quam tropos dixerint. quo magis signanda est utriusque rei differentia.