Latin
Book 9, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.14
Not analysed yet
non alibi quam in risu posita ideoque tractata suo loco. nam serio si fiat, pro confessione est. ceterum et interrogandi se ipsum et respondendi sibi solent esse non ingratae vices, ut Cicero pro Ligario, apud quem igitur hoc dico? nempe apud eum, qui, cum hoc sciret, tamen me, antequam vidit, rei publicae reddidit.