Latin
Book 9, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.15
Not analysed yet
aliter pro Caelio ficta interrogatione: dicet aliquis, Haec igitur est tua disciplina? sic tu instituis adulescentis? et totus locus. deinde :ego ,si quis, iudices, hoc robore animi atque hac indole virtutis ac continentiae fuit, et cetera. cui diversum est, cum alium rogaveris, non exspectare responsum sed statim subiicere: domus tibi deerat? at habebas; pecunia superabat? at egebas. quod schema quidam per suggestionem vocant.