Latin
Book 9, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.26
Not analysed yet
quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae, constant maxime simulatione. namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare, quaeque sunt similia his, fingimus. unde sunt illa, liberatus sum: respiravi; et bene habet; et quae amentia est haec? et O tempora, o mores! et Miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor; et magnae nunc hiscite terrae.