Latin
9.2.27 to 9.2.31
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.27-31
Not analysed yet
quod exclamationem quidam vocant ponuntque inter figuras orationis. haec quotiens vera sunt, non sunt in ea forma, de qua nunc loquimur, at simulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda. quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam vocat, Graeci παῤῥησίαν. Quid enim minus figuratum quam vera libertas? Sed frequenter sub hac facie latet adulatio. nam Cicero cum dicit pro Ligario, suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna, nulla vi coactus consilio ac uoluntate mea ad ea arma profectus sum, quae erant sumpta contra te, non solum ad utilitatem Ligarii respicit, sed magis laudare victoris clementiam non potest. in illa vero sententia, quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut, quod hic potest, nos possemus? admirabiliter utriusque partis facit bonam causam, sed hoc eum demeretur, cuius mala fuerat. illa adhuc audaciora et maiorum (ut Cicero existimat) laterum, fictiones personarum, quae προσωποποιΐαι dicuntur. mire namque cum variant orationem, tum excitant. his et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent, si ea locutos finxerimus, quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, miserando personas idoneas damus. quin deducere deos in hoc genere dicendi et inferos excitare concessum est; urbes etiam populique vocem accipiunt. ac sunt quidam, qui has demum προσωποποιΐας dicant, in quibus et corpora et verba fingimus; sermones hominum adsimulatos dicere διαλόγους malunt, quod Latinorum quidam dixerunt sermocinationem.