Latin
Book 9, Chapter 2
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.57
Not analysed yet
est alia non quidem reticentia, quae sit imperfecti sermonis, sed tamen praecisa velut ante legitimum finem oratio: ut illud nimis urgeo, commoveri videtur adolescens; et quid plura? ipsum adolescentem dicere audistis. imitatio morum alienorum, quae ἠθοποιία vel, ut alii malunt, μίμησις dicitur, iam inter leniores adfectus numerari potest; est enim posita fere in eludendo, sed versatur et in factis et in dictis. in factis, quod est ὑποτυπώσει vicinum; in dictis, quale est apud Terentium: at ego nesciebam, quorsum tu ires. parvula hinc est abrepta, eduxit mater pro sua, soror dicta est: cupio abducere, ut reddam suis.