Latin
9.2.59 to 9.2.60
Quintilian, Institutio Oratoria 9.2.59-60
Not analysed yet
sed nostrorum quoque dictorum factorumque similis imitatio est per relationem, nisi quod frequentius asseverat quam eludit: dicebam habere eos actorem Q. Caecilium. sunt et illa iucunda et ad commendationem cum varietate tum etiam ipsa natura plurimum prosunt, quae simplicem quandam et non praeparatam ostendendo orationem minus nos suspectos iudici faciunt. Hinc est quasi paenitentia dicti, ut pro Caelio sed quid ego ita gravem personam introduxi? et quibus utimur vulgo: imprudens incidi. vel cui quaerere nos, quid dicamus, fingimus: Quid reliquum est? et Num quid omisi et cum ibidem invenire, ut ait Cicero: unum etiam mihi relicum huiusmodi modi est; et aliud ex alio succurrit mihi.