Latin
Book 9, Chapter 3
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.18
Not analysed yet
ex eadem parte figurarum priore dicto et adiectio est, quae videri potest supervacua, sed non sine gratia est: nam neque Parnasi vobis iuga, nam neque Pindi; potest enim deesse alterum nam. et apud Horatium illud, Fabriciumque ,hunc et intonsis Curium capillis. sed detractiones, quae in complexu sermonis aut vitium habent aut figuram; accede ad ignem, iam calesces plus satis. plus enim quam satis est.