Latin
9.3.19 to 9.3.24
Quintilian, Institutio Oratoria 9.3.19-24
Not analysed yet
nam de altera detractione pluribus dicendum est. utimur vulgo et comparativis pro absolutis, ut cum se quis infirmiorem esse dicet; duo inter se comparativa committimus: si te, Catilina, comprehendi, si interfici iussero, credo, erit verendum mihi, ne non potius hoc omnes boni serius a me quam quisquam crudelius factum esse dicat. sunt et illa non similia soloecismo quidem, sed tamen numerum mutantia, quae et tropis adsignari solent, ut de uno pluraliter dicamus: sed nos immensum spatiis confecimus aequor; et de pluribus singulariter, haud secus ac patriis acer Romanus in armis. Specie diversa sed genere eadem et haec sunt, neve tibi ad solem vergant vineta cadentem. —ne mihi tum molles sub divo carpere somnos, neu dorso nemoris libeat iacuisse per herbas, non enim nescio cui alii prius nec postea sibi uni, sed omnibus praecipit. sed de nobis loquimur tanquam de aliis: dicit Seruius, negat Tullius. sed nostra persona utimur pro aliena, et alios pro aliis fingimus. utriusque rei exemplum pro Caecina. Pisonem ,adversae partis advocatum, adloquens Cicero dicit, restituisse te dixti; nego me ex edicto praetoris restitutum esse; verum enim est illud; restituisse se Aebutius dixit, Caecina nego me ex edicto praetoris restitutum esse; et ipsum dixti, excussa syllaba, figura in verbo. illa quoque ex eodem genere possunt videri: unum quod interpositionem vel interclusionem dicimus, Graeci παρένθεσιν, παρέμπτωσιν vocant, dum continuationi sermonis medius aliqui sensus intervenit: ego cum te (mecum enim saepissime loquitur )patriae reddidissem; cui adiiciunt hyperbaton, quod inter tropos esse noluerunt; alterum, quod est ei figurae sententiarum, quae ἀποστροφή dicitur, simile, sed non sensum mutat, verum formam eloquendi: Decios, Marios magnosque Camillos, Scipiadas duros bello et te, maxime Caesar.